Monday, May 05, 2008

Latin Day in Seattle

About 5 or 6 times every year, Boreoccidentales, the Latin Speaking Club of Seattle, gathers to converse in Latin. May 17th will be the next Latin Day in Seattle. Latin speakers will gather for coffee at Zoka's, visit the Zoo and then enjoy dinner at Kisaku's. Contact Stephen A. Berard at sberard [at] wvc.edu to RSVP. The full announcement in Latin follows:

Septimo decimo die mensis Mai habebitur Commoratio Seattlensis proxima! Ad venturam Commorationem Seattlensem incipiendam conveniemus undecima hora in thermopolium cui nomen est Zoka et quod situm est prope Lacum Viridem hortosque zoologicos in illa urbis regione quae vulgo nominatur Tangletown ("Intortium") apud 2200 N. 56 St, sc. ad quadrivium viarum 55 et 56 et Keystone Pl.

(http://www.lostinseattle.com/LIS/coffeehouse/zoka2200n56thst.html)


Forsan facillimum erit hunc locum adire si e Via Publica Quinta in
Stratam 50 exieris atque in occidentem versus procedes usque ad ipsam Keystone Place, in quam dextrorsum flectendum erit. Haec viacula in boreoccidentalem partem tendit usque ad quadrivium nostrum. A dextra parte Viam 56 et Zoka videbis, a sinistra Viam 55. (Talia nempe ob paradoxa Tangletown/Intortium nomen inditum est.) Huc congregabimur non tantum ob caffeam sapidam sed etiam quod in eosdem quadrivio sita est caupona "Kisaku" in qua, post hortos zoologicos inspectos, cenam nostram valedictoriam celebrabimus. Scilicet omnibus iam notus erit cenae locus.

Cum praeter "Kisaku" nulla mihi nota sit alia bona popina Intortiensis, auctor ero ut, post caffeam sumptam, Hortos Zoologicos Silvestres (Woodland Park Zoo) primum intremus atque in huius circo merendario prandium capiamus antequam bestias inspiciamus. Hortos ingrediemur per introitum meridianum prope trivium Viae Freemont ("Liberimontanae") at Occidentalis Stratae 50. Sodalitas Omnium Gentium Aqualbensibus tesseras emet, tribus aliis discipulis poterit solvere introitum Commorationum fiscus.

Post hortos zoologicos inspectos cenam nostram valedictoriam, id quodiam indicavi, in caupona nomine Kisaku habebimus (2101 N. 55th St.) Propono ut cenam incipiamus quinta hora semis. Quia igitur mensa reservanda erit, quaeso ut ante diem 14 quisque nobiscum cenaturus nomen mihi det ut mensam idoneam reservandam curem.